monumenta.ch > Ambrosius > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 14, 88
Liquet igitur id quod decorum est, semper esse utile. Nam et Iudith sancta decoro contemptu propriae salutis solvit obsidionis periculum, et publicam honestate propria acquisivit utilitatem: et Elisaeus gloriosius ignovit, quam perculit: et utilius reservavit hostes quos ceperat.