monumenta.ch > Ambrosius > sectio 87

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 14, 87
Quanto hoc sublimius, quam illud Graecorum quod cum duo populi adversum se de gloria imperioque decertarent, et alter ex his haberet copiam quemadmodum naves alterius populi clanculo exureret, turpe credidit: maluitque minus posse honeste, quam plus turpiter. Et isti quidem sine flagitio hoc facere nequibant, ut eos qui consummandi belli Persici gratia in societatem convenerant, hac fraude deciperent; quam licet possent negare, non possent tamen non erubescere: Elisaeus autem non fraude, deceptos licet, sed potestate Domini percussos, maluit tamen servare quam perdere; quia decorum foret hosti parcere, et adversario donare vitam, quam potuisset auferre nisi pepercisset.