monumenta.ch > Ambrosius > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 13, 84
Honestatem igitur secuta est Iudith, et dum eam sequitur, utilitatem invenit. Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei se profanis dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet; ne sacras virgines, viduas graves, pudicas matronas barbaricae subiiceret impuritati; ne obsidionem deditione solveret: honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo .