monumenta.ch > Ambrosius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 13, 82
Ecce tibi Iudith se offert mirabilis, quae formidatum populis virum Holophernem adit, Assyriorum triumphali septum caterva. Quem primo formae gratia et vultus decore perculit, deinde sermonis circumscripsit elegantia . Primus triumphus eius fuit, quod integrum pudorem de tabernaculo hostis revexit: secundus, quod femina de viro reportavit victoriam, fugavit populos consilio suo .