monumenta.ch > Ambrosius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 12, 80
Praecellentius et antiquius istud exemplum de filia Iephthe, quam illud quod memorabile habetur apud philosophos de duobus Pythagoraeis quorum alter cum a tyranno Dionysio capitis damnatus esset, praescripto mortis die, poposcit ut domum pergendi ei facultas daretur, quo commendaret suos: ac ne revertendi nutaret fides, vadem mortis obtulit, ea conditione ut si ipse deforet ad constitutum diem, vas eius sibi pro eo moriendum agnosceret. Nec qualitatem sponsionis qui offerebatur recusavit, constantique animo diem necis praestolabatur. Itaque alter se non subtraxit, alter ad diem recepit. Quod eousque fuit mirabile, ut tyrannus eos sibi in amicitiam adscisceret, quorum urgebat periculum.