monumenta.ch > Ambrosius > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 12, 78
Neque umquam adducar ut credam non incaute principem promisisse Iephthe, ut immolaret Deo quidquid sibi revertenti intra limen domus suae occurreret; cum et ipsum voti poenituerit sui, postquam filia occurrit sibi. Denique conscidit vestimenta sua, et dixit: Heu me! filia mea, impedisti mihi, stimulus doloris facta es mihi . Qui licet pio metu ac formidine acerbitatem durae solutionis impleverit; tamen luctum annuum etiam posteris deplorandum statuit ac dereliquit. Dura promissio, acerbior solutio, quam necesse habuit lugere etiam ipse qui fecit. Denique factum est praeceptum et decretum in Israel ex diebus in dies: Ambulabant, inquit, filiae populi Israel, lugentes filiam Iephthe Galaaditidis quatuor diebus in anno (Ibid., 40). Non possum accusare virum qui necesse habuit implere quod voverat; sed tamen miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio (22, q. 4, cap. Unusquisque, § Miserabilis).