monumenta.ch > Ambrosius > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 11, 74
Quid evidentius eo quod Ananias , qui fraudavit de pretio agri sui, quem ipse vendiderat, et portionem pretii tamquam summae totius numerum ante pedes posuit apostolorum, sicut reus fraudis interiit? Licuit utique illi nihil offerre, et hoc sine fraude fecisset. Sed quia fraudem admiscuit, non liberalitatis gratiam reportavit, sed fallaciae poenam exsolvit.