monumenta.ch > Ambrosius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 11, 72
Sequenti die ad hortos emptor cum amicis venit, navigium nullum invenit. Percontanti num aliqua piscatoribus eo esset die feriarum solemnitas, respondetur nulla, nec umquam illic praeter hesternum diem piscari solitos. Quam hic redarguendi haberet auctoritatem doli, qui tam turpe captarit aucupium deliciarum? Qui enim alterum peccati arguit, ipse a peccato debet alienus esse. Non ergo huiusmodi nugas ego in hanc Ecclesiasticae censionis auctoritatem vocabo, quae generaliter condemnat omnem lucri turpis appetentiam, brevique sermonis compendio excludit levitatem ac versutiam.