monumenta.ch > Ambrosius > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 10, 68
Adeo sancta erat illis temporibus fides eorum, ut fallere aliquos posse non crederetur. Quis hoc reprehendat in sanctis, qui caeteros de suo affectu aestimant; et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit ignorant: libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt. Hinc Salomon ait: Innocens credit omni verbo . Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse ignorare quod noceat: et si circumscribitur ab aliquo; de omnibus tamen bene iudicat, qui fidem esse in omnibus arbitratur.