monumenta.ch > Ambrosius > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 10, 67
Veterem autem istam de dolo non iurisperitorum formulam, sed patriarcharum sententiam Scriptura divina evidenter expressit in libro Testamenti veteris, qui Iesu Nave inscribitur. Nam cum exisset fama per populos, siccatum esse mare in Hebraeorum transitu, fluxisse aquam de petra, de coelo diurnam ministrari alimoniam tot populi millibus abundantem; corruisse muros Hierico sacro tubarum sono, ictu et ululatu plebis arietatos; Hethaeorum quoque regem victum, et suspensum in ligno usque ad vesperam: Gabaonitae metuentes validam manum, venerunt cum versutia, simulantes se de terra longinqua esse, diuque peregrinatos dirupisse calceamenta, detrivisse amictus vestium, quarum veterascentium indicia monstrarent; causam autem tanti laboris, emerendae pacis, et ineundae cum Hebraeis esse amicitiae cupiditatem; et coeperunt ab Iesu Nave poscere, ut secum firmaret societatem. Et quia adhuc erat ignarus locorum, atque incolarum inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Deum interrogavit: sed cito credidit.