monumenta.ch > Ambrosius > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 10, 66
In omnibus igitur decora est fides, iustitia grata, mensura aequitatis iucunda. Quid autem loquar de contractibus caeteris, ac maxime de coemptione praediorum, vel transactionibus, atque pactis? Nonne formulae sunt, dolum malum abesse: eumque cuius dolus fuerit deprehensus, duplici poenae obnoxium fore? Ubique igitur honestatis praeponderat consideratio, quae dolum excludit, fraudem eiicit? Unde recte generalem David propheta prompsit sententiam dicens: Nec fecit proximo suo malum . Non solum itaque in contractibus (in quibus etiam vitia eorum quae veneant, prodi iubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in ius emptoris transcripserit, doli actione vacuantur), sed etiam generaliter in omnibus dolus abesse debet: aperienda simplicitas, intimanda veritas est.