monumenta.ch > Ambrosius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 8, 56
Pars igitur melior gloriam saluti praetulit, deterior salutem honestati. Divina autem sententia eos probavit, qui honesta utilibus praestare arbitrabantur: eos vero condemnavit, apud quos ea quae videbantur saluti potius quam honestati accommoda, praeponderabant.