monumenta.ch > Ambrosius > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 8, 55
Exarsit Domini indignatio, ut omnes vellet perdere: sed rogante Moyse, temperavit sententiam, ultionem distulit, satis esse perfidis supplicii iudicans, etsi parceret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam recusaverant, propter incredulitatis suae pretium non pervenirent: sed pueri et mulieres qui non immurmuraverant, vel sexu, vel aetate veniabiles, caperent eius terrae promissam haereditatem. Denique quicumque erant a vigesimo anno et supra in deserto, eorum membra ceciderunt, sed aliorum dilata est poena. Qui autem ascenderunt cum Iesu, et dissuadendum putaverunt, plaga magna statim mortui sunt: Iesus vero et Caleb cum innoxia aetate vel sexu in terram promissionis intraverunt .