monumenta.ch > Ambrosius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 7, 49
Quanto hoc utilius quam illud quod proxime Romae factum est, eiectos esse urbe amplissima, qui iam plurimam illic aetatem transegerant, flentes cum filiis abiisse, quibus velut civibus amoliendum exsilium deplorarent, interruptas complurium necessitudines, diremptas affinitates! Et certe arriserat anni fecunditas, invectitio urbs sola egebat frumento: potuisset iuvari, si peteretur ab Italis frumentum, quorum filii expellebantur. Nihil hoc turpius, excludere quasi alienum, et exigere quasi suum. Quid illum eiicis, qui de suo pascitur? Quid illum eiicis, qui te pascit? Servum retines, trudis parentem? Frumentum suscipis, nec affectum impertis? Victum extorques, nec rependis gratiam?