monumenta.ch > Ambrosius > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 7, 48
Quid plura? Collato auro, coacta frumenta sunt. Ita nec abundantiam urbis minuit, et peregrinis alimoniam subministravit. Quantae hoc commendationis apud Deum fuit sanctissimo seni, quantae apud homines gloriae! Hic magnus vere probatus, qui vere potuit imperatori dicere, demonstrans provinciae totius populos: Hos tibi omnes reservavi, hi vivunt beneficio tui senatus, hos tua curia morti abstulit.