monumenta.ch > Ambrosius > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 7, 46
Quanto ille rectius, qui cum iam provecta processisset aetate, et famen toleraret civitas, atque (ut in talibus solet) peterent vulgo ut peregrini urbe prohiberentur, praefecturae urbanae curam caeteris maiorem sustinens, convocavit honoratos et locupletiores viros, poposcit ut in medium consulerent, dicens quam immane esse peregrinos eiici, quam hominem ab homine exui, qui cibum morienti negaret. Canes ante mensam impastos esse non patimur, et homines excludimus: quam inutile quoque tot populos mundo perire, quos dira conficiebat tabes: quantos urbi suae perire, qui solerent adiumento esse, vel in conferendis subsidiis, vel in celebrandis commerciis: neminem famem alienam iuvare: protrahere ut plurimum diem posse, non inopiam repellere; immo tot cultoribus exstinctis, tot agricolis occidentibus, occasura in perpetuum subsidia frumentaria. Hos igitur excludimus, qui victum nobis inferre consuerunt: hos nolumus in tempore necessitatis pascere, qui nos omni aetate paverunt? Quanta sunt quae ab ipsis nobis hoc ipso tempore ministrantur! Non in solo pane vivit homo . Nostra illic familia, plerique etiam nostri parentes sunt. Reddamus quod accepimus.