monumenta.ch > Ambrosius > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 6, 44
Recte igitur Salomon: Qui continet, inquit, frumentum, relinquet illud nationibus , non haeredibus, quoniam avaritiae emolumentum ad successorum iura non pervenit. Quod non legitime acquiritur, quasi ventis quibusdam, ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit: Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio autem eius qui participat (Ibid.). Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem. Non est igitur ista utilitas, in qua plus honestati detrahitur, quam utilitati adiungitur.