monumenta.ch > Ambrosius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 6, 38
Definita est sententia, nihil disputationi relinquens, quale controversum genus solet dicendi esse, cum alius allegat agriculturam laudabilem apud omnes haberi, fructus terrae simplices esse, plus qui seminaverit eo probatiorem fore, uberiores reditus industriae non fraudari, negligentiam magis et incuriam ruris inculti reprehendi solere.