monumenta.ch > Ambrosius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 6, 37
Non vincat igitur honestatem utilitas, sed honestas utilitatem: hanc dico utilitatem, quae aestimatur secundum vulgi opinionem. Mortificetur avaritia, moriatur concupiscentia. Sanctus in negotiationem introisse se negat; quia pretiorum captare incrementa non simplicitatis, sed versutiae est. Et alius ait: Captans pretia frumenti, maledictus in plebe est .