monumenta.ch > Ambrosius > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 5, 36
Sed fabula, etsi vim non habet veritatis, hanc tamen rationem habet, ut si possit celare se vir iustus; tamen ita peccatum declinet, quasi celare non possit: nec personam suam indutus annulum, sed vitam suam Christum indutus abscondat, sicut Apostolus ait: Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo . Nemo ergo hic fulgere quaerat, nemo sibi arroget, nemo se iactet . Nolebat se Christus hic cognosci, nolebat praedicari in Evangelio nomen suum, cum in terris versaretur: venit ut lateret saeculum hoc. Et nos ergo simili modo abscondamus vitam nostram Christi exemplo, fugiamus iactantiam, praedicari non exspectemus. Melius est hic esse in humilitate, ibi in gloria. Cum Christus, inquit, apparuerit, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria .