monumenta.ch > Ambrosius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 5, 34
Itaque non permisit necari eum, sed solam lanceam quae erat ad caput eius, et lenticulam sustulit. Itaque dormientibus cunctis, egressus de castris transivit in cacumen montis, et coarguere coepit stipatores regios, et praecipue principem militiae Abner, quod nequaquam fidam custodiam regi et domino suo adhiberet: denique demonstraret, ubi esset lancea regis, vel lenticula quae erat ad caput eius. Et appellatus a rege lanceam reddidit: Et Dominus, inquit, restituat unicuique iustitias suas, et fidem suam: sicut tradidit te Dominus in manus meas, et nolui vindicare manu mea in christum Domini. Et cum haec diceret, timebat tamen insidias eius, et fugit, sedem exsilio mutans. Nec tamen salutem praetulit innocentiae, cum iam secundo facultate sibi tributa regis necandi, noluisset uti occasionis beneficio: quae et securitatem salutis metuenti, et regnum offerebat exsuli.