monumenta.ch > Ambrosius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 5, 31
Da, inquit, hunc annulum sapienti, ut beneficio eius possit latere, cum deliquerit: non enim minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non enim latebra sapienti spes impunitatis, sed innocentia est. Denique lex non iusto, sed iniusto posita est ; quia iustus legem habet mentis suae, et aequitatis ac iustitiae suae normam: ideoque non terrore poenae revocatur a culpa, sed honestatis regula.