monumenta.ch > Ambrosius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 5, 30
Non igitur ego simulabo terrae hiatum, quae magnis quibusdam dissiluerit soluta imbribus, in quem descendisse Gyges, atque ibi fabularum illum equum aeneum offendisse a Platone inducitur, qui in lateribus suis fores haberet: quas ubi aperuit, animadvertit annulum aureum in digito mortui hominis, cuius illic exanimum corpus iaceret, aurique avarum sustulisse annulum. Sed cum se ad pastores recepisset regios de quorum ipse numero foret, casu quodam, quod palam eius annuli ad palmam converterat, ipse omnes videbat, atque a nullo videbatur: deinde cum in locum suum revocasset annulum, videbatur ab omnibus. Cuius solers factus miraculi, per annuli opportunitatem reginae stupro potitus, necem regi intulit, caeterisque interemptis, quos necandos putaverat, ne sibi impedimento forent, Lydiae regnum adeptus est.