monumenta.ch > Ambrosius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 5, 29
Sed iam ut etiam in hoc libro ponamus fastigium, in quo velut in fine disputationis nostrae dirigamus sententiam: ut nihil expetendum sit, nisi quod honestum. Nihil agit sapiens, nisi quod cum sinceritate, sine fraude sit: neque quidquam facit, in quo se crimine quoquam obliget, etiamsi latere possit. Sibi enim est reus priusquam caeteris; nec tam pudenda apud eum publicatio flagitii, quam conscientia est. Quod non fictis fabulis, ut philosophi disputabant, sed verissimis iustorum virorum exemplis docere possumus.