monumenta.ch > Ambrosius > sectio 257

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 257
Illi ergo viri eius, et manifesti eius, qui nihil in corde doli habeant, nihil fraudis occultent, sed verba eius custodiant, et in corde suo conferant, sicut conferebat et Maria : qui suos parentes officio suo non noverint praeferendos, qui violatores oderint castitatis, pudicitiae ulciscantur iniuriam, noverint officiorum tempora; quod maius, quod minus sit, quod cui aptum tempori est, et ut id solum sequantur quod honestum est; sane ubi duo honesta, id quod honestius est, praeponendum putent; hi iure benedicti.