monumenta.ch > Ambrosius > sectio 254

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 254
Est etiam contra officium (22, quaest. 4, c. Est etiam) nonnumquam solvere promissum, sacramentum custodire: ut Herodes qui iuravit quoniam quidquid petitus esset, daret filiae Herodiadis, et necem Ioannis praestitit, ne promissum negaret . Nam de Iephthe quid dicam, qui immolavit filiam, quae sibi victori prima occurrerat, quo votum impleret, quod spoponderat, ut quidquid sibi primum occurrisset, offerret Deo ? Melius fuerat nihil tale promittere, quam promissum solvere parricidio.