monumenta.ch > Ambrosius > sectio 251

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 251
Haec virtutum genera principalia constituerunt etiam hi qui foris sunt: sed communitatis superiorem ordinem quam sapientiae iudicaverunt; cum sapientia fundamentum sit, iustitia opus sit, quod manere non potest, nisi fundamentum habeat. Fundamentum autem Christus est .