monumenta.ch > Ambrosius > sectio 250

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 250
Tu ergo electus es ex omni numero filiorum Israel, inter sacros fructus quasi primogenitus aestimatus, praepositus tabernaculo, ut praetendas in castris sanctitatis et fidei, ad quae si alienigena accesserit, morte morietur, positus ut operias arcam Testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum, quia operiuntur a levitis; ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt. Moyses denique circumcisionem vidit spiritualem: sed operuit eam, ut in signo circumcisionem praescriberet. Vidit azyma veritatis et sinceritatis, vidit passionem Domini: operuit azymis corporalibus azyma veritatis, operuit passionem Domini, agni vel vituli immolatione. Et boni levitae servaverunt mysterium, fidei suae tegmine; et tu mediocre putas quod commissum est tibi? Primum ut alta Dei videas, quod est sapientiae: deinde ut excubias pro populo deferas, quod est iustitiae: castra defendas, tabernaculumque tuearis, quod est fortitudinis: te ipsum continentem ac sobrium praestes, quod est temperantiae.