monumenta.ch > Ambrosius > sectio 249

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 249
Non mediocre officium levitarum, de quibus dicit Dominus: Ecce eligo levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito aperiente vulvam filiis Israel: redemptiones eorum erunt isti, et erunt mihi levitae. Mihi enim sanctificavi primogenitum in terra Aegypti . Cognovimus quia non inter caeteros levitae computantur, sed omnibus praeferuntur, qui eliguntur ex omnibus, et sanctificantur; ut primogenita fructuum atque primitiae quae Domino deputantur, in quibus est votorum solutio, et redemptio peccatorum. Non accipies, inquit, eos inter filios Israel: sed constitues levitas super tabernaculum testimonii, et super omnia vasa eius astare, et super quaecumque sunt in ipso. Ipsi tollant tabernaculam et omnia vasa eius, et ipsi ministrent in eo, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituant, et promovendo, tabernaculum ipsi deponant levitae: et constituendo castra, rursum ipsum tabernaculum ipsi statuant. Alienigena quicumque accesserit, morte moriatur .