monumenta.ch > Ambrosius > sectio 248

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 248
Inoffensum autem exhibendum et immaculatum ministerium, nec ullo coniugali coitu violandum cognoscitis, qui integri corpore, incorrupto pudore, alieni etiam ab ipso consortio coniugali, sacri ministerii gratiam recepistis? Quod eo non praeterii, quia in plerisque abditioribus locis cum ministerium gererent, vel etiam sacerdotium, filios susceperunt: et id tamquam usu veteri defendunt, quando per intervalla dierum sacrificium deferebatur; et tamen castificabatur etiam populus per biduum aut triduum, ut ad sacrificium purus accederet, ut in veteri Testamento legimus ; et lavabant vestimenta sua. Si in figura tanta observantia, quanta in veritate? Disce, sacerdos atque levita, quid sit lavare vestimenta tua, ut mundum corpus celebrandis exhibeas sacramentis. Si populus sine ablutione vestimentorum suorum prohibebatur accedere ad hostiam suam, tu illotus mente pariter et corpore audes pro aliis supplicare, audes aliis ministrare?