monumenta.ch > Ambrosius > sectio 247

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 247
De castimonia autem quid loquar, quando una tantum (Dist. 26, Una tantum), nec repetita permittitur copula? Et in ipso ergo coniugio lex est non iterare coniugium, nec secundae coniugis sortiri coniunctionem. Quod plerisque mirum videtur, cur etiam ante baptismum iterati coniugii ad electionem muneris et ordinationis praerogativam impedimenta generentur; cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus quia baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur in baptismate relaxatur: quod legis est in coniugio non solvitur. Quomodo autem potest hortator esse viduitatis qui ipse coniugia frequentaverit?