monumenta.ch > Ambrosius > sectio 245

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 245
Quod si Evangelio Domini etiam populus ipse ad despicientiam opum informatus atque institutus est; quanto magis vos levitas oportet terrenis non teneri cupiditatibus, quorum Deus portio est? Nam cum divideretur a Moyse possessio terrena populo parum, excepit levitas Dominus a terrenae possessionis consortio, quod ipse illis esset funiculus haereditatis . Unde ait David: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei . Denique sic appellatur levita ipse meus, vel ipse pro me. Magnum ergo munus eius, ut de eo Dominus dicat: Ipse meus; vel quemadmodum Petro dixit de statere in ore piscis reperto: Dabis eis pro me et pro te . Unde et Apostolus cum episcopum dixisset debere esse sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, non avarum, non litigiosum, domui suae bene praepositum, addidit: Diaconos similiter oportet esse graves, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura . Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes.