monumenta.ch > Ambrosius > sectio 240

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 49, 240
Non inveniat in te adversarius imaginem suam, non rabiem, non furorem; in his enim imago nequitiae est. Adversarius enim diabolus sicut leo rugiens quaerit quem occidat, quem devoret. Non inveniat auri cupiditatem, non argenti acervos, non vitiorum simulacra; ne auferat tibi vocem libertatis. Vox enim libertatis illa est, ut dicas: Veniet huius mundi princeps, et in me inveniet nihil . Itaque si securus es quod nihil in te inveniat, cum venerit perscrutari, dices illud quod dixit ad Laban Iacob patriarcha: Cognosce si quid tuorum apud me est . Merito beatus Iacob, apud quem nihil Laban suum potuit reperire! Absconderat enim Rachel simulacra deorum eius aurea et argentea.