monumenta.ch > Ambrosius > sectio 238

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 48, 238
Illa igitur nobis expetenda, in quibus perfectio, in quibus veritas est. Hic umbra , hic imago, illic veritas. Umbra in Lege, imago in Evangelio, veritas in coelestibus . Ante agnus offerebatur, offerebatur et vitulus, nunc Christus offertur: sed offertur quasi homo, quasi recipiens passionem; et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat: hic in imagine, ibi in veritate, ubi apud patrem pro nobis quasi advocatus intervenit. Hic ergo in imagine ambulamus, in imagine videmus: illic facie ad faciem, ubi plena perfectio; quia perfectio omnis in veritate est.