monumenta.ch > Ambrosius > sectio 237

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 48, 237
Quod ideo inserui, ut Evangelico spiritu sanctum David non solum inoffensum, sed etiam gratum fuisse convicianti docerem, et delectatum potius quam exasperatum iniuriis, pro quibus mercedem sibi reddendam arbitrabatur. Sed tamen quamvis perfectus, adhuc perfectiora quaerebat. Incalescebat iniuriae dolore, quasi homo: sed vincebat quasi bonus miles; tolerabat quasi athleta fortis. Patientiae autem finis, promissorum exspectatio, et ideo dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est, ut sciam quid desit mihi . Finem illum quaerit promissorum coelestium, vel illum, quando unusquique surget in suo ordine: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderunt, deinde finis . Tradito enim regno Deo et Patri, et evacuatis omnibus potestatibus, ut Apostolus dixit, perfectio incipit. Hic ergo impedimentum, hic infirmitas etiam perfectorum, illic plena perfectio. Ideo et dies illos requirit vitae aeternae, qui sunt, non qui praetereunt; ut cognoscat quid sibi desit, quae terra sit repromissionis perpetuos fructus ferens, quae prima apud patrem mansio, quae secunda, quae tertia, in quibus pro ratione meritorum unusquisque requiescet.