monumenta.ch > Ambrosius > sectio 236

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 48, 236
Vide autem quomodo et humilitatem et iustitiam et prudentiam emerendae a Domino gratiae reservaverit. Primo dixit: Ideo maledicit mihi, quia Dominus dixit illi ut maledicat . Habes humilitatem; quia ea quae divinitus imperantur, aequanimiter quasi servulus ferenda arbitrabatur. Iterum dixit: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam (Ibid., 11). Habes iustitiam; si enim a nostris graviora patimur, cur indigne ferimus quae inferuntur ab alienis? Tertio ait: Dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humiliationem meam, et retribuat mihi Dominus pro maledicto hoc (Ibid., 12). Nec solum conviciantem pertulit, sed etiam lapidantem et sequentem illaesum reliquit , quin etiam post victoriam petenti veniam libenter ignovit.