monumenta.ch > Ambrosius > sectio 232

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 48, 232
Tria itaque genera esse hominum iniuriam accipientium in Scripturis divinis demonstrare volumus, si possumus. Unum est eorum quibus peccator insultat, conviciatur, inequitat. Iis quia deest iustitia, pudor crescit, augetur dolor. Horum similes plurimi de meo ordine, de meo numero. Nam mihi infirmo si quis iniuriam faciat, forsitan, licet infirmus, donem iniuriam meam. Si crimen obiiciat, non sum tantus, ut sim contentus conscientia mea, etiamsi me eius obiecti alienum noverim: sed cupio abluere ingenui pudoris notam, tamquam infirmus. Ergo oculum pro oculo, et dentem pro dente exigo, et convicium convicio rependo.