monumenta.ch > Hieronymus > csg48.239 > sectio 228

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 47, 228
Solliciti enim debemus esse, ne quid timere aut incuriose geramus, aut quidquam omnino cuius probabilem non possimus rationem reddere. Actus enim nostri causa, etsi non omnibus redditur, tamen ab omnibus examinatur. Nec vero habemus, in quo nos possimus excusare Nam etsi vis quaedam naturae in omni appetitu sit; tamen idem appetitus rationis subiectus est lege naturae ipsius, et obedit ei. Unde boni speculatoris est ita praetendere animo, ut appetitus neque praecurrat rationem, neque deserat; ne praecurrendo perturbet atque excludat, eamque deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam, destitutio prodit ignaviam, accusat pigritiam. Perturbata enim mente latius se ac longius fundit appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipit, nec ulla sentit aurigae moderamina, quibus possit reflecti. Unde plerumque non solum animus exagitatur, amittitur ratio; sed etiam inflammatur vultus, vel iracundia, vel libidine: pallescit timore, voluptate se non capit, et nimia gestit laetitia.