monumenta.ch > Ambrosius > sectio 227

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 47, 227
Caveat etiam motus animi sui; ipse enim sibi et observandus et circumspiciendus est: et ut adversum se cavendus, ita etiam de se tuendus. Sunt enim motus, in quibus est appetitus ille, qui quasi quodam prorumpit impetu; unde Graece in ncr2utf8 ὁρμὴ dicitur quod vi quadam se repente proripiat. Non mediocris in his vis quaedam animi atque naturae est. Quae tamen vis gemina est, una in appetitu, altera in ratione posita, quae appetitum refrenet, et sibi obedientem praestet, et ducat quo velit: et tamquam sedulo magisterio edoceat quid fieri, quid evitari oporteat, ut bonae domitrici obtemperet.