monumenta.ch > Ambrosius > sectio 223

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 46, 223
Habes hoc decorum generale, quia fecit Deus mundi istius pulchritudinem. Habes et per partes, quia cum faceret Deus lucem, et diem noctemque distingueret , cum conderet coelum, cum terras et maria separaret, cum solem et lunam et stellas constitueret lucere super terram, probavit singula. Ergo decorum hoc, quod in singulis mundi partibus elucebat, in universitate resplenduit, sicut probat Sapientia, dicens: Ego eram cui applaudebat . . . . . cum laetaretur orbe perfecto . Similiter ergo et in fabrica humani corporis grata est uniuscuiusque membri portio: sed plus in commune compositio membrorum apta delectat, quod ita sibi quadrare et convenire videantur.