monumenta.ch > Ambrosius > sectio 222

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 46, 222
Simul illud adverte quod et decorum est secundum naturam vivere, secundum naturam degere, et turpe est quod sit contra naturam. Ait enim Apostolus quasi interrogans: Decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam habeat, ignominia est illi; quoniam contra naturam est ? Et iterum dicit: Mulier vero si capillos habeat, gloria est illi (Ibid. 15). Est enim secundum naturam, quoniam quidem capilli pro velamine sunt; hoc est enim naturale velamen. Personam igitur nobis et speciem natura ipsa dispensat, quam servare debemus: utinamque et innocentiam eius custodire possimus, nec acceptam nostra malitia mutaret!