monumenta.ch > Ambrosius > sectio 221

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 46, 221
Est igitur decorum quod praeeminet, cuius divisio gemina est. Nam est decorum quasi generale, quod per universitatem funditur honestatis, et quasi in toto spectatur corpore: est etiam speciale, quod in parte aliqua enitet. Illud generale ita est, ac si aequabilem formam atque universitatem honestatis in omni actu suo habeat concinentem; cum omnis sibi eius vita consentit, nec in ulla aliqua re discrepat: hoc speciale, cum aliquem actum in suis habet virtutibus praeeminentem.