monumenta.ch > Ambrosius > sectio 220

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 45, 220
Habes hoc in nostris aliquanto expressius. Dicit enim David: Dominus regnavit, decorem induit . Et Apostolus ait: Sicut in die, honeste ambulate . Quod Graeci dicunt in ncr2utf8 εὐσχημόνως, hoc autem proprie significat, bono habitu, bona specie. Deus ergo primum hominem cum conderet, bona habitudine, bona membrorum compositione formavit, et optimam ei speciem dedit. Remissionem non dederat peccatorum: sed posteaquam renovavit eum spiritu, et infudit ei gratiam, qui venerat in servi forma, et in hominis specie assumpsit decorem redemptionis humanae. Et ideo dixit Propheta: Dominus regnavit, decorem induit. Deinde alibi dicit: Te decet hymnus, Deus, in Sion ; hoc est dicere: Honestum est ut te timeamus, te diligamus, te precemur, te honorificemus; scriptum est enim: Omnia vestra honeste fiant . Sed possumus et hominem timere, diligere, rogare, honorare: hymnus specialiter Deo dicitur. Hoc tamquam excellentius caeteris credere est decorum, quod deferimus Deo. Mulierem quoque in habitu ornato orare convenit: sed specialiter eam decet orare velatam, et orare promittentem castitatem cum bona conversatione .