monumenta.ch > Ambrosius > sectio 217

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 44, 217
In ecclesiastico vero officio nihil rarius invenias quam eum qui sequatur institutum patris: vel quia gravis deterret actus, vel quia in lubrica aetate difficilior abstinentia, vel quia alacri adolescentiae videtur vita obscurior; et ideo ad ea convertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur. Praesentia quippe plures quam futura praeferunt. Illi autem praesentibus, nos futuris militamus. Unde quo praestantior causa, eo debet esse cura attentior.