monumenta.ch > Ambrosius > sectio 212

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 43, 212
Quaerendum etiam in omni actu quid personis, quid temporibus conveniat atque aetatibus, quid etiam singulorum ingeniis sit accommodum. Saepe enim quod alterum decet, alterum non decet. Aliud iuveni aptum, aliud seni: aliud in periculis, aliud in rebus secundis.