monumenta.ch > Ambrosius > sectio 211

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 43, 211
Sequatur conversationis electio, ut adiungamur probatissimis quibusque senioribus. Namque ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui magisterio quodam et ductu vitae colorat mores adolescentium, et velut murice probitatis inficit. Namque si hi qui sunt ignari locorum, cum solertibus viarum iter adoriri gestiunt; quanto magis adolescentes cum senibus debent novum sibi iter vitae aggredi, quo minus errare possint, et a vero tramite virtutis deflectere! Nihil enim pulchrius quam eosdem et magistros vitae et testes habere.