monumenta.ch > Ambrosius > sectio 206

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 41, 206
Talis erat contentio, digna sane de qua certarent sacerdos et minister, quis prior pateretur pro Christi nomine. In fabulis ferunt tragicis excitatos theatri magnos esse plausus, cum se Pylades Orestem diceret; Orestes, ut erat, Orestem se esse asseveraret: ille ut pro Oreste necaretur, Orestes ne Pyladem pro se pateretur necari. Sed illis non licebat vivere, quod uterque esset parricidii reus: alter qui fecisset, alter qui adiuvisset. Hic Laurentium sanctum ad hoc nullus urgebat, nisi amor devotionis; tamen et ipse post triduum, cum illuso tyranno, impositus super craticulam exureretur: Assum est, inquit, versa et manduca. Ita animi virtute vincebat ignis naturam.