monumenta.ch > Ambrosius > sectio 201

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 41, 201
Habes fortitudinem bellicam, in qua non mediocris honesti ac decori forma est; quod mortem servituti praeferat ac turpitudini. Quid autem de martyrum dicam passionibus? Et ne longius evagemur, non minores de superbo rege Antiocho Machabaei pueri revexerunt triumphos, quam parentes proprii. Siquidem illi armati, isti sine armis vicerunt . Stetit invicta septem puerorum cohors, regiis cincta legionibus: defecerunt supplicia, cesserunt tortores, non defecerunt martyres. Alius corium capitis exutus, speciem mutaverat, virtutem auxerat. Alius linguam iussus amputandam promere, respondit: Non solum Dominus audit loquentes, qui audiebat Moysen tacentem. . Plus audit tacitas cogitationes suorum, quam voces omnium. Linguae flagellum times, flagellum sanguinis non times? Habet et sanguis vocem suam, qua clamat ad Deum, sicut clamavit in Abel .