monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14 > sectio 197

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 40, 197
Virtutem ducis Iudae Machabaei de uno eius milite considerate (I Machab. VI, 43 et seq.). Namque Eleazarus cum supereminentem caeteris elephantum, lorica vestitum regia, adverteret, arbitratus quod in eo esset rex, cursu concitus in medium legionis se proripuit, et abiecto clypeo, utraque manu interficiebat, donec pervenit ad bestiam, atque intravit sub eam, et subiecto gladio interemit eam. Itaque cadens bestia oppressit Eleazarum, atque ita mortuus est. Quanta igitur virtus animi! Primo, ut mortem non timeret: deinde, ut circumfusus legionibus inimicorum, in confertos raperetur hostes, medium penetraret agmen, et contempta morte ferocior, abiecto clypeo, utraque manu vulneratae molem bestiae subiret ac sustineret: post infra ipsam succederet, quo pleniori feriret ictu; cuius ruina inclusus magis quam oppressus, suo est sepultus triumpho.