monumenta.ch > Ambrosius > sectio 193

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 39, 193
Fortitudo igitur tam immanem pestem repellat et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia virtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur vitia, tamquam virtutis venena: iracundiam velut quibusdam propulset armis, quae tollat consilium, et tamquam aegritudinem vitet. Gloriae quoque caveat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius expetita, semper autem usurpata.